Notice: Array to string conversion in /var/www/html/plugins/Scripto/views/shared/index/transcribe.php on line 477
Array | View file
1025, octubre 25. Donació. Organyà
http://mdc.cbuc.cat/utils/getfile/collection/pergamiBC/id/66614
« Document anterior | Document següent » |
La transcripció d'aquesta pàgina ja ha finalitzat. Si voleu col·laborar escolliu un altre ítem per transcriure.
Transcripció de la pàgina actual
In nomine Domini ego Oliba tibi uxori mea nomine Bradulina manifestum est enim quia placuit in animis meis et placet ut fecisem tibi carta donacionis de /ipsum/ alodem quod nos simil comparauimus sicuti et facio et est ipsum alodem in ualle chapudense in apendicio de Sancta Maria in agacencias de uilla Amindula siue in ipso puiol et sunt terras et uineas chasas cum chasalibus ortis ortalibus et arboribus quales uoces abeo in ipsum nostrum alodem sic dono tibi ipsum meum rectum cum exiis et regresiis earum ab integrum in tale pactum ut tu mihi bene seruias omnibus diebus uite mee post obitum meum si tu me suprauixeris facias X inde quod uolueris et est manifestum quod si ego donator a[ut] ullusque homo aut femina qui ista carta donacionis inquietare uoluerit non hoc ualeat uindicare set componat tibi ipsum alodem in du[plo] et ista carta firma permaneat in omnique tempore Facta ista carta donacionis octauo kalendas novimber anno XXXº regnante Rotberto regem Sig+num Oliba qui ista carta rogauit scribere et testes firmare Sig+num Bellus Sig+num Egotesindus Sig+num Willem Tederig et ipsum orreum et torchularium similiter dono tibi ipsum meum rectum Uuisadus sacer rogatus scripsit et sub [rúbrica] die et anno quod supra