Log in to Scripto
| Recent changes
|
Notice: Array to string conversion in /var/www/html/plugins/Scripto/views/shared/index/diff.php on line 34
Array
| View file
| Transcribe page
| View history
1145 [1146], març 23. Donació. Organyà
http://mdc.cbuc.cat/utils/getfile/collection/pergamiBC/id/61271
Revision as of 07/08/2014 16:15:11 editat per 10.160.71.72 |
Revision as of 07/08/2014 16:15:22 editat per Omeka |
---|
Revision as of 07/08/2014 16:15:22
Pateat omnibus hominibus presentibus atque futuris qualiter ego Raimundus operari et Sancte Marie sedis clerici cum ei filio domni Mironis Guitardi et clericorum beate Marie fatio scrituram de uno manso cum suis pertinenciis qui est in uilla que uocatur Amenla in ualle Nempas quem domnus Miro Guitardi in remissione suorum peccatorum ad operam Sancta Marie sedis dedit. Nec uero ego iam dictus Raimundus dono prescriptum mansum cum omnibus suis pertinentis in quo habitat Guillemus Godmarii cum sua uxore dono illum Deo et beate Marie Organiani et domno Lori Raimundo eiusdem loci et clericis illic manentibus usque in perpetuum et tamen sciendum est quare hoc facimus homines illius mansi propter nimiam egestatem cum hoc quod abebant uenerunt ad sedem cum me Raimundo et ibi steterum quandiu uoluerunt trans actis autem multis ebdomadis nescio qualiter uel quare dixerunt se reuertere ad prelibatum mansum idoque ego prelibatus Raimundus qui iam dictus Guillemus et eius uxor carent luminibus et est nimis egeni uel pauper ex omnibus rebus et nolunt reuertere ad sedem causa mede comando illos domno Raimundo priori Organiani et omnibus deicis illius loci ut ibi uictum et uestimemtum dum uixerint et prescriptus prior et eius successores iam dictum mansum cum omnibus suis pertinentiis ad fatiendam illorum uoluntatem ad integrum abeant. Facta est ista scriptura in anno ab incarnacione Domini .Cº. XLº.Vº. post millesimum .Xº. kalendas aprilis Sig+num Raimundo operarii Sig+num Mironis Guitardi qui hanc scripturam iusserunt scribere et firmare. Sig+num Bernardi prioris Sancta Marie sedis Sig+num Petri Girberti presbiter Sig+num [rúbrica] Petri iudicis. + Mircenior [rúbrica]. Bernardus presbiter qui hanc scripturam rogatus in prefato die et anno [rúbrica]scripsit